et convertit me ad viam portae sanctuarii exterioris quae
respiciebat ad orientem et erat clausa
et dixit Dominus ad me porta haec clausa erit non aperietur
et vir non transiet per eam quoniam Dominus Deus Israhel
ingressus est per eam eritque clausa
principi princeps ipse sedebit in ea ut comedat panem coram
Domino per viam vestibuli portae ingredietur et per viam eius
egredietur
et adduxit me per viam portae aquilonis in conspectu domus
et vidi et ecce implevit gloria Domini domum Domini et cecidi
in faciem meam
et dixit ad me Dominus fili hominis pone cor tuum et vide
oculis tuis et auribus tuis audi omnia quae ego loquor ad te de
universis caerimoniis domus Domini et de cunctis legibus eius
et pones cor tuum in viis templi per omnes exitus sanctuarii
et dices ad exasperantem me domum Israhel haec dicit
Dominus Deus sufficiant vobis omnia scelera vestra domus
Israhel
eo quod inducitis filios alienos incircumcisos corde et
incircumcisos carne ut sint in sanctuario meo et polluant domum
meam et offertis panes meos adipem et sanguinem et dissolvitis
pactum meum in omnibus sceleribus vestris
et non servastis praecepta sanctuarii mei et posuistis
custodes observationum mearum in sanctuario meo vobismet ipsis
haec dicit Dominus Deus omnis alienigena incircumcisus
corde et incircumcisus carne non ingredietur sanctuarium meum
omnis filius alienus qui est in medio filiorum Israhel
sed et Levitae qui longe recesserunt a me in errore
filiorum Israhel et erraverunt a me post idola sua et
portaverunt iniquitatem suam
erunt in sanctuario meo aeditui et ianitores portarum
domus et ministri domus ipsi mactabunt holocaustosin et
victimas populi et ipsi stabunt in conspectu eorum ut
ministrent eis
pro eo quod ministraverunt illis in conspectu idolorum
suorum et facti sunt domui Israhel in offendiculum iniquitatis
idcirco levavi manum meam super eos dicit Dominus Deus et
portaverunt iniquitatem suam
et non adpropinquabunt ad me ut sacerdotio fungantur mihi
neque accedent ad omne sanctuarium meum iuxta sancta sanctorum
sed portabunt confusionem suam et scelera sua quae fecerunt
et dabo eos ianitores domus in omni ministerio eius et
universis quae fiunt in ea
sacerdotes autem Levitae filii Sadoc qui custodierunt
caerimonias sanctuarii mei cum errarent filii Israhel a me ipsi
accedent ad me ut ministrent mihi et stabunt in conspectu meo
ut offerant mihi adipem et sanguinem ait Dominus Deus
ipsi ingredientur sanctuarium meum et ipsi accedent ad
mensam meam ut ministrent mihi et custodiant caerimonias meas
cumque ingredientur portas atrii interioris vestibus
lineis induentur nec ascendet super eos quicquam laneum quando
ministrant in portis atrii interioris et intrinsecus
vittae lineae erunt in capitibus eorum et feminalia linea
erunt in lumbis eorum et non accingentur in sudore
cumque egredientur atrium exterius ad populum exuent se
vestimenta sua in quibus ministraverunt et reponent ea in
gazofilacio sanctuarii et vestient se vestimentis aliis et non
sanctificabunt populum in vestibus suis
caput autem suum non radent neque comam nutrient sed
tondentes adtondent capita sua
et vinum non bibet omnis sacerdos quando ingressurus est
atrium interius
et viduam et repudiatam non accipient uxores sed virgines
de semine domus Israhel sed et viduam quae fuerit vidua a
sacerdote accipient
et populum meum docebunt quid sit inter sanctum et
pollutum et inter mundum et inmundum ostendent eis
et cum fuerit controversia stabunt in iudiciis meis et
iudicabunt leges meas et praecepta mea in omnibus
sollemnitatibus meis custodient et sabbata mea sanctificabunt
et ad mortuum hominem non ingredientur ne polluantur nisi
ad patrem et matrem et filium et filiam et fratrem et sororem
quae alterum virum non habuit in quibus contaminabuntur
et postquam fuerit emundatus septem dies numerabuntur ei
et in die introitus sui in sanctuarium ad atrium interius
ut ministret mihi in sanctuario offeret pro peccato suo ait
Dominus Deus
erit autem eis hereditas ego hereditas eorum et
possessionem non dabitis eis in Israhel ego enim possessio
eorum
victimam et pro peccato et pro delicto ipsi comedent et
omne votum in Israhel ipsorum erit
et primitiva omnium primogenitorum et omnia libamenta ex
omnibus quae offeruntur sacerdotum erunt et primitiva ciborum
vestrorum dabitis sacerdoti ut reponat benedictionem domui suae
omne morticinum et captum a bestia de avibus et de
pecoribus non comedent sacerdotes